Perugia, 1235 Juli 14
GREGORIUS episcopus servus servorum Dei
dilectis filiis .. abbati et conventui monasterii sancti
Michaelis Babembergen(sis) salutem et apostolicam
benedictionem. Licet is de cuius munere venit ut sibi a
fidelibus suis digne ac laudabiliter serviatur de
habundantia pietatis sue que merita supplicum excedit et
vota beneservientibusa multo maiora
retribuat quam valeant promereri nichilominus tamen
desiderantes reddere domino populam acceptabilem fideles
Christi ad complacendum ei quasi quibusdam illectivis
premiis indulgentiis scilicet [e]t b remissionibus
invitamus ut exinde reddantur divine gratie aptiores .
Cupientesc igitur d
ut ecclesia vestra congruis
honoribus frequentetur omnibus vere penitentibus et
confessis qui ecclesiam ipsam in die consecrationis eiusdem
venerabiliter visitarint de omnipotentis Dei misericordia et
beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius e, auctoritate
confisi viginti dies de iniunctis sibi penitentiis
misericorditer relaxamus. Dat. Perusii, II id. Iulii
pontificatus nostri anno nono.
B.P. |
a) v in Falte. A. b) Loch in A. c) ab hier bei Schweitzer . d) fehlt Schweitzer. e) fehlt Schweitzer.
© Horst Enzensberger 1997 . Letzte Änderung am 2.5. 2000.