Jurisdiktionsmandat Innocenz III. zugunsten von San Salvatore zu Messina
Toledo, Archivo Ducal Medinaceli, Fondo S(icilia), perg. 125 [Sparti; alte Signatur S 524], Original (A)
Rom, Biblioteca Apostolica Vaticana, Vat. lat.8201, Abschrift des 17. Jahrhunderts (V)
Ed. Fontes III.2, 399 Nr. 169 nach V 
 Innocentius episcopus servus servorum dei. Dilectis filiis .. abbati et .. 
priori Militen. salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte dilectorum filiorum .. archimandrite 
ac conventus Sancti Salvatoris de Lingua Messanen. nobis est oblata querela, quod  nobiles  viri Iohannes et 
Nicolaus de Giratio fratres, Oppidane diocesis, ipsos monasteriis Sancti Iohannis de Laura et Sancti Philareti, que pertinent 
ad eosdem, contra iustitiam spoliarunt. Cum igitur spoliatis iniuste restitutionis sit beneficio succurrendum, discretioni 
vestre per apostolica scripta mandamus , quatinus eis sicut iustum fuerit restitutis audiatis si quid fuerit questionis
et appellatione remota fine canonico terminetis, facientes quod  decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari.
Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram eandem appellatione cessante cogatis
 veritati testimonium perhibere.
Dat. Laterani V kal. Octobris, pontificatus nostri anno  
tertiodecimo. 
Kursiv wiedergegeben sind die formelhaften Teile des Dokuments.
© Horst Enzensberger 2004 
Letzte Änderung 27.05.2007